Original: Latin
Nos Alexander Brodie, Baro de / Brodie, apud Scotos Leo armorum Rex, Testamur hisce atque declaramus, per incuriam describentis / factum esse, quod tum in Stemmate Genealogico Gentis Marischallorum, nuper die decimo Novembris anni MDCCXXXVI / nostra Auctoritate Muneris renovato, et ulterori prescripta[?] aucto[?], ac ad virum perillustrem Samuelem de Marishal / augustissimi Borussorum Regis consiliorum sanctiorum status et Belli administrum, transmisso, tum etiam in / novo, quo illud confirmari feceramus diplomate duo[?] Andreae quasi Pater et avis modo nominati Domini de / Marishal positi ac commemorati fuerint. Quod quandoquidem et veritati facti et fidei documentorum, et ordini / prioris Stemmatis gentilitij cura nostri in munere, quo fungimur publico Antecessoris anno MDCCXX / adornati, manifeste repugnat, cum salis superque constet, non nisi unum extitisse Andream de Marishal, / qui relicto in Juventute patrio Scotico solo, sedem in Prussia fixit et praedicto Domino Samueli de Marishall / natales dedit: certum est Alterius Andreae nomen quasi hujus fuisset Avus per errorem irrepsisse, atque adeo / omnino expungi debere. Ne igitur inde cuiquam […]upulus ad labefactandam testimonij nostri publici de / Mariscalico genere integritatem Subnascatur aut nepotibus olim cum praesens memoria exoleverit, de proximis / majoribus suis dubitandi locus relinquatur, Nos c[?]psimet commissum errorem istum pro candore nostro / indicare necessum duximus eundemque etiam in exemplo, quod Scrinijs nostris insertum est, corrigi sussimus. / In cujus rei fidem, Declarationem hanc manus nostro subscriptione, et appresso / Dab. sigillo firmavimus. / Dab. Edinburghi die Decimo Mensis Martij Anni millesimi septingentesimi trigesimi septimi
[Mittig unten:] Ego […] clericus […] Libro […] curavi / [gez.] Lenkine[?] Clericus
[Rechts unten:] Alex. Brodie Leo / Rex Armorum